Hľadaný výraz: Dt 18,15-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, 16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. 17 Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; 18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. 19 Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.

1

mail   print   facebook   twitter